Memorandum

Ut queant laxis, Resonare fibris,
Mira gestorum, Famuli tuorum,
Solve polluti, Labii reatum,
Sancte Iohannes.

Johannes Hymnus

Memorandum

Questa voce è stata pubblicata in Musica e contrassegnata con . Contrassegna il permalink.

1 Response to Memorandum

  1. RS scrive:

    Nuntius caelo veniens supremo,
    te patri magnum fore nasciturum,
    nomen et vitae seriem gerendae
    ordine promit.

    Ille promissi dubius superni
    perdidit promptae modulos loquelae;
    sed reformasti genitus peremptae
    organa vocis.

    Ventris obstruso positus cubili
    senseras regem thalamo manentem;
    hinc parens nati meritis uterque
    abdita pandit.

    Laudibus cives celebrant superni
    te, Deus simplex pariterque trine;
    supplices ac nos veniam precamur:
    parce redemptis. Amen.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *